monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 14
Et pervenit verbum ad regem Ninive, et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere, et clamavit et dixit in Ninive, ex ore regis et principum eius dicens: Homines et iumenta, et boves et pecora non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant, et operiantur saccis homines et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae et non peribimus? LXX: Et appropinquavit sermo ad regem Ninive et surrexit de throno suo, et abstulit stolam suam a se, et coopertus est sacco, et sedit in cinere, et praedicatum est Ninive a rege, et ab omnibus maioribus eius, dicentibus: Homines et iumenta et boves et oves non gustent quidquam, nec pascantur, et aquam non bibant: et cooperti sunt saccis homines et iumenta, et clamaverunt ad Dominum vehementer, et reversus est unusquisque de via sua mala, et ab iniquitate quae erat in manibus eorum dicentium: Quis scit si convertatur Deus et exhortetur, et avertatur ab ira furoris sui, et non pereamus? Scio plerosque regem Ninive (qui extremus audiat praedicationem, et descendat de solio suo, et pristinum abiiciat ornatum, vestitusque sacco, sedeat in cinere: nec sua conversione contentus, caeteris quoque conducibus suis praedicet poenitentiam, dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora crucientur fame, operiantur saccis, et damnatis pristinis vitiis, totos se conferant ad poenitentiam) super diabolo interpretari, qui in fine mundi (quia nulla rationabilis, et quae a Deo facta sit, creatura pereat) descendens de sua superbia, acturus sit poenitentiam, et in locum pristinum restituendus.